Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint,
in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.
Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat
mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens
bibat?
[p. 40]
6.
Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod
quidem ego a principio ita me malle dixeram1 hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice
disputare?
Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum,
non etiam philosophorum sit.
Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi,
ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes,
rhetoricam palmae, dialecticam pugni2 similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem
compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque,
si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum,
non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.